- EPIPHANES
- I.EPIPHANESGr. Ε᾿πιφανὴς i. e. Praesens sive Apparens, epitheton Deorum apud Gentiles, inde ad Orientis Reges translatum, ut diximus etiam supra lemmate, Adventus Augusti. Certe Θεοπτία seu visio Dei apud Syncellum, Manethonem aliosqueve, qui de Aegypriorum Sepientibus agunt, frequens, uti in Sacris ἰδεῖν Θεον, Gen. c. 32. v. 30. ἰδεῖν τὸ πρόσωπον Θεοῦ, Exod. c. 33. v. 20. ubi non agitur de Essentia divina, sed de loquendi formula, Aegyptiis Hebraeis usitarâ. Unde et Libani montis prom. τὸ τοῦ Θεοῦ ὑπόσωπον, Dei facies: et Baldaam Apertus oculus, Num c. 24. v. 4. Prophetae Videntes, 1. Sam. c. 9. v. 9. et Dionysio Areopagitae Sacerdotatis ordo Θεοπτικὸς dictus, quod putarentur Deum conspicari, Vitâ Zachar. Vide Ioh. Marsham. Can. Chron. Sec. IV. et hic infra quoque.II.EPIPHANESRex, in partibus Othonis, ad locum Castorum Tacit. Hist. l. 2. c. 25. a Vitellianis vulneratur, impigre pugnam eiens. Item fil. Carpocratis, a Cephalenis, adoratus. Clem 1. Strom. Epiph. haer. 32.III.EPIPHANESh. e Illustris, cognomen Antiochi Regis Syriae, Vide ibi: urbem condidit, quae ab eo Epiphania dicebatur. Nummus exstat aerens, ΒΑΣΙΛΕΘΣ ΑΝΤΙΟΧΟΨ ΘΕΟΨ ΕΠΙΦΑΝΟΨΣ, quod sic integrum cognomen eius fuit; ut viz. sub nomine adi. Ε᾿πιφανοῦς intelligeretur subst. Θεὸς. Rationem reddit Appian. Syr. Antiochus, Antiochi Mangni sil. Syriapotitus, a Syris cognominatus est Epiphanes, quod expulsis Tyrannis, ipse βασιλεὺς ὀικεῖος ὤφθη, Tex domesticus (quasi Numen patrium) apparuliset. Nempe, a creditis Θεῶν ἐπιφανείαις seu Θεοφανεὶαις, Deorum apparitionibus sen manifestationibus, adulatio demum hanc ἐπιφανείας vocem ad Reges Orientis transtulit: nec ad Seleucidas folum, sed et Lagidas, aliosqueve. Alius namque est nummus aereus Bithyniae ΒΑΣΙΛΕΘΣ ΕΠΙΦΑΝΟΨΣ ΝΙΚΟΜΗΔΟΨΣ. Tigranes etiam Armenus, et Arsaces parthus idem cognomen in nummis obtinent. Quorum exemplo Caius Caesar Petronio Syriae Praef. statuam Hierosolymis sibi poni, sub nomine Iovis Epiphanis, h. e. Praesentis S. Apparentis, praecepit, apud Syncellum: et in numismatibus Romanis ADVENTUS AUG. est ἐπιδημία Numinis Maiestatisqueve Imp. Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. III. ubi de Θεοπτία, et hic passim, inprimis in voce Phanuel.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.